Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Sabato magno post horam baptismatis episcopus ualet ordinari.

Item Pelagius Petro Episcopo Potentino.
Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas,
Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum
Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab
omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis;
et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona
eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse.
Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem
Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato
post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum
diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti
mensis ieiunia sustinere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

271/272
Gehe zu Spalte: