Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Reges pontificibus pro eterna uita, et pontifices regibus pro temporalibus indigent.

Item Ciprianus Iuliano. [Nicolaus Papa I. in epist. VII.
ad Michaelem Imperatorem]
Quoniam idem mediator Dei et hominum est, homo
Iesus Christus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis
offitia potestatis utriusque discreuit propria uolens medicinali
humilitate sursum efferri, non humana superbia
rursum in inferna demergi: ut etiam Christiani imperatores
pro eterna uita pontificibus indigerent, et pontifices
pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus
uterentur, quatenus spiritualis actio a carnalibus distaret
incursibus, et "Deo militans minime se negotiis secularibus
implicaret;" ac uicissim non ille rebus diuinis
presidere uideretur, qui esset negotiis secularibus implicatus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

21/22
Gehe zu Spalte: