Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Salegunstat habito. [cap. 2.]
De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem
statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue
antea euenerint eadem hebdomada ieiunium celebretur.
§. 1. Sin autem kalendae Martii in quintam feriam,
aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, in
sequenti hebdomada ieiunium differatur. Simili quoque
modo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint,
in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si in
quinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit,
ieiunium in tertia hebdomada reseruetur. §. 2. Et hoc
sciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii in
uigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit,
non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempni
pentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrari
non debent, etiam tunc propter solempnitatem sancti
Spiritus diacones dalmaticis induantur, et "Alleluia"
cantetur, et "Flectamus genua" non dicatur. §. 3. Eodem
modo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, si
kalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea,
in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, aut
sexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomada
ieiunandum erit. §. 4. In decembri uero illud obseruandum
erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Domini
celebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit,
simul uigiliam et ieiunium celebrari non conuenit.
Contra Urbanus: [II. in Concilio Placentino, c. 14.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

267/268
Gehe zu Spalte: