Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio.

Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum
est, negligunt greges sibi creditos, et differunt
ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae sinodo,
intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte
inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius
protelari. Si autem episcoporum quis hoc non obseruauerit,


ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere,
redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros reseruari
apud economum eiusdem ecclesiae censemus.
III. Pars. Gratian. Ceterorum uero ordinationes non nisi
certis temporibus et diebus, maxime sacerdotum et Leuitarum,
fieri debent, uespera uidelicet sabati, uel mane diei dominicae
continuato ieiunio.
Unde Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus scribit
omnibus Episcopis: [epist. II.]

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

265/266