Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Tribunalia regum sacerdotali sunt potestati subiecta.

Item Gregorius Naciancenus imperatoribus Constantinopolitanis.
[in oratione ad ciues Nazianzenos angoris plenos
et magistratum iratum]
Suscipitisne libertatem uerbi? libenter accipitis, quod
lex Christi sacerdotali uos subiicit potestati atque istis tribunalibus
subdit? Dedit enim et nobis potestatem, dedit
principatum multo perfectiorem principatibus uestris.
Aut numquid iustum uobis uidetur, si cedat spiritus carni,
si a terrenis celestia superentur, si diuinis preferantur
humana?
II. Pars. Gratianus. Ecce quod constitutiones principum
ecclesiasticis legibus postponendae sunt. Ubi autem euangelicis
atque canonicis decretis non obuiauerint, omni reuerentia dignae
habeantur.


Unde Augustinus ait in Dialogo contra Petilianum: [id est
lib. II. contra literas Petiliani, c. 58.]
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

19/20
Gehe zu Spalte: