Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Nullus promoueatur inuitus.

Item Gregorius Natali Episcopo. [Salonitano, in lib. I.
Reg. epist. 19.]
Gesta, que nobis consilii uestri secretario confecta
direxistis, in quo archidiaconus Honoratus adicitur, plena
esse semine iurgiorum cognouimus, cum uno eodemque
tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem prouehitur,
que tamquam inmerita a diaconatus offitio remoueatur.
Et sicut iustum est, ut nemo crescere conpellatur
inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis
sui ministerio deiciatur iniuste.
Econtra inuenitur in Concilio Cartaginensi: [c. 31.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

261/262
Gehe zu Spalte: