Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Sine litteris sui episcopi in aliqua ecclesia clericus non suscipiatur.

Item ex Concilio Cartaginensi. [c. 5.]
Primatus episcopus Begeselitanus dixit: Suggero
sanctitati uestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum
ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se
retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum
obtineat sine conscientia eius episcopi, de cuius plebe
est. Gratus episcopus dixit: Hec obseruantia pacem custodit;
nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi
similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem
usurpet: sed si forte erit necessarius, petat a collega suo,
et per consensum sui episcopi habeat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

259/260
Gehe zu Spalte: