Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur.

Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 20.]
Clericos in singulis ecclesiis constitutos non liceat,
sicut iam diffiniuimus, in alterius ciuitatis ecclesiis ordinari;
sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare
meruerunt, exceptis illis, qui proprias ciuitates perdiderunt,
et ex necessitate ad alias ecclesias migrauerunt. Si uero
quicumque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum
pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae
sinodo, et hunc, qui suscepit, et eum, qui susceptus est,
tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus reuertatur
ad propriam ecclesiam.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

257/258
Gehe zu Spalte: