Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Irrita sit ordinatio sine titulo facta.

Item ex sinodo Urbani [II.] habita Placentiae. [c. 15.]
Sanctorum canonum statutis consona sanctientes decernimus,
ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur, et
in qua ecclesia quilibet titulatus est, in ea perpetuo perseueret.
§. 1. Omnino autem in duabus aliquem titulari
non liceat, sed unusquisque, in qua titulatus est, in ea tantum
canonicus habeatur. Licet enim episcopi dispositione
unus diuersis preesse possit ecclesiis, canonicus tamen
prebendarius, nisi unius ecclesiae, in qua conscriptus est,
esse non debet. §. 1. Si que tamen capellae sunt, que suis
redditibus clericos sustentare non possunt, ea cura ac
dispositio preposito maioris ecclesiae, cui capellae subditae
esse uidentur, inmineat, et tam de possessionibus quam de
ecclesiasticis capellarum offitiis ipse prouideat.
Gratian. In eodem etiam concilio antiquis nouem prefationibus
decima addita est, que ita se habet: "Equum et salutare,
que et unigenitum tuum S. Spiritus obumbratione concepit, et
uirginitatis gloria permanente lumen eternum mundo effudit,
Iesum Christum Dominum nostrum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

257/258
Gehe zu Spalte: