Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, aliquos tonsurare possunt.

Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a
paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondumque
ab episcopo manus inpositione percepta super ambonem
irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime
fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiam
inter monachos.
II. Pars. §. 1. Lectoris autem manus inpositione
licentia est unicuique abbati solummodo in proprio
monasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio
facta noscatur ab episcopo secundum morem preficiendorum
abbatum, dum constet illum presbiterum esse.
§. 2. Simili modo secundum antiquam consuetudinem
corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere
lectores.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

255/256
Gehe zu Spalte: