Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. In ecclesiasticis causis regia uoluntas sacerdotibus non est preferenda.

Item Felix [III.] Papa.
Certum est, hoc rebus uestris esse salutare, ut cum
de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam
uoluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non preferre,
et sacrosancta per eorum presules potius discere
quam docere; ecclesiae formam sequi, non huic humanitus
sequenda iura prefigere, neque eius sanctionibus
uelle dominari, cuius Deus uoluit clementiae tuae piae
deuotionis colla submittere, ne, dum mensura celestis dispensationis
exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

19/20
Gehe zu Spalte: