Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.
Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia
metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes,
qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam
conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes
occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores
oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam
sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto
consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem
aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum,
talem ordinationem nichil preualere decernimus.
II. Pars. §. 1. Si autem secundum canones ordinatio
episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malicia in aliquo
contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

249/250
Gehe zu Spalte: