Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIV. Precepto principum Maximo remittitur, quod absque apostolica auctoritate ordinatur.

Item Gregorius [lib. IV. Reg. epist. 34. ad Constantiam
Augustam.]
Salonitanae ciuitatis episcopus me ac responsale
meo nesciente ordinatus est, et facta res est, que sub nullis
anterioribus principibus euenit. Quod ego audiens, ad eundem
preuaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus
misi, ut omnino missarum solempnia nullo modo celebrare
presumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem,
si hoc fieri iussissent; quod ei sub excommunicacionis
interpositione mandaui. Qui contempto me atque despecto,
in audacia quorumdam secularium hominum,
quibus denudata sua ecclesia premia multa prebere dicitur,
nunc usque missas facere presumit, atque ad me uenire
secundum iussionem dominorum noluit. Ego autem preceptioni
pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui
me nesciente ordinatus est, hoc, quod in ordinatione sua me
uel responsalem meum pretermittere presumpsit, ita ex
corde laxaui, ac si me auctore fuerit ordinatus. Alia
uero peruersa illius, scilicet mala corporalia, que cognoui,
uel quia cum pecuniis electus est, uel quod excommunicatus
missas facere presumpsit, propter Deum inrequisita
preterire non possum. Et si ad me diu
distulerit uenire, exercere in eo districtionem canonicam
nullo modo cessabo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

241/242
Gehe zu Spalte: