Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Inperatoris epistola in electionis confirmatione

desideratur.
Item Stephanus Guidoni Comiti.
Lectis sagacitatis uestrae apicibus, que defuncto


ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem eiusdem elegisse
futurum sibi antistitem, nobis consecrandum
uestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio
constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes,
nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae
electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus,
quod inperialem nobis, ut mos est, absolutionis minime
detulerit epistolam. Pro qua scilicet re ambiguum nobis
est; ideo uoluntati uestrae in hoc parere distulimus, ne
augustalis animus durissime quocumque modo perciperet.
Sed scientes, ecclesiam Domini sine proprio
pastore diu non debere consistere, gloriae uestrae mandamus,
quoniam nos aliter agere non debuimus, ut
uestra sollertia inperiali (ut prisca consuetudo dictat)
percepta licentia, et nobis, quemadmodum uos scire credimus,
inperatoria directa epistola, tunc uoluntati uestrae
parebimus de hoc, eundemque electum Domino adiuuante
consecrabimus; quod, karissime fili, moleste nullo modo
suscipiatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

239/240
Gehe zu Spalte: