Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Non recipiatur a conprouincialibus qui regia ordinatione episcopale culmen adipiscitur.

Item ex Concilio Parisiensi. [I. cap. 8.]
Si per ordinationem regiam honoris istius culmen peruadere
aliquis nimia temeritate presumpserit, a conprouincialibus
ipsius loci episcopis recipi nullatenus mereatur,
quem indebite ordinatum agnoscunt. Si quis de conprouincialibus
recipere eum contra interdicta presumpserit,
sit a fratribus omnibus segregatus et ab ipsorum omnium
karitate submotus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

235/236
Gehe zu Spalte: