C. I. Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur.
Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui neca clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conprouincialibus
episcopis cum metropolitani iudicio consecrati.
Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur,
quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod
nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis
pseudoepiscopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc.
infra causa simoniacorum. [C. 1. q. 1. c. 40.]
C. II. Populus non debet preire, sed subsequi.
Item Celestinus. [Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae,
epist. III. c. 3.]
Docendus est populus, non sequendus, nos quoque,
si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere,
non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus
fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae
minime defuturam. Que enim sola ammonitionis
auctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatem
congruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, que
propriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat,
ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat.
Gratian. Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari
non debet.
Unde Calixtus Papa: [II.]