C. XIX. Non patiatur a quoquam presumi de rebus
ecclesiae, cui eius uisitatio fuerit iniuncta.Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana
ciuitate positus de hac luce migrauit, curae nobis fuit
(que uniuersis ecclesiis inpenditur, fraternitati tuae
presentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae uisitator
accedas, sic tamen, ut nichil de prouectionibus clericorum,
redditu, ornatu ministeriisque, uel quicquid prefati loci
esse poterit, a quoquam presumi patiaris; sed omnem
uigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem
ecclesiae exhibere te conuenit, ut in uigiliis obsequioque
ecclesiastico sedule ac deuote debeant seruire.