Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVI. De eodem.

Item Gregorius in Registro. [I. XI. epist. 16.]
Obitum Victoris Panormitanae ciuitatis antistitis directa
relatio patefecit. Quapropter uisitacionis destitutae ecclesiae
fraternitati tuae operam solempniter delegamus. Et
ideo fraternitas tua ad predictam ecclesiam ire properet
et assiduis adhortationibus clerum plebemque
eiusdem ecclesiae ammonere festinet, ut, remoto studio,
uno eodemque consensu talem preficiendum sibi expetant
sacerdotem, qui tanto ministerio ualeat dignus reperiri,
et a uenerandis canonibus nullatenus respuatur. §. 1.
Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de
altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericos
ipsius ciuitatis, in qua uisitacionis inpendis offitium,
nullus ad episcopatum dignus (quod euenire non credimus)
poterit inueniri, prouisurus ante omnia, ne ad cuiuslibet
conuersationis meritum laicae personae aspirare
presumant, ne et illi suae uoluntatis effectum non inueniant et
tu in periculum ordinis tui (quod absit) incurras. Monasteria


autem, si qua sunt in ipsius constituta parrochia, sub
tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit
ordinatus episcopus, esse concedimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

231/232
Gehe zu Spalte: