Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Scolasticus ex foro aut ex administratione potest postulari episcopus.

Item obicitur illud Sardicensis Concilii: [c. 13.]
Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut
diligentissime tractetur, si forte aut diues, aut scolasticus
de foro aut ex administratore episcopus fuerit
postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris
munere, et offitio diaconi aut presbiteri fuerit perfunctus,


et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad
culmen episcopatus.
III. Pars. Gratian. Sed aliud est postulari, aliud eligi.
Postulatur nexibus curiae adstrictus ab inperatore, clericus alterius
ciuitatis a suo episcopo; sed non eligitur aliquis nisi in sacris
ordinibus constitutus. Fit enim electio cum solempnitate decreti
omnium subscriptionibus roborati: postulatio uero simplici peticione.
Quam distinctionem B. Gregorius innuit in registro
[lib. II. epist. 19.] scribens cuidam Episcopo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

229/230
Gehe zu Spalte: