Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. III. Idem eodem loco continenter.]

Non negamus in laicis esse Deo placitos mores, sed
milites suos probatos sibi querunt instituta fidelium.
Discere quis debet antequam doceat, et exemplum
religiosae conuersationis de se potius aliis prestare quam
sumere. Emendatiorem esse conuenit populo, quem necesse
est orare pro populo. Longa obseruatione religiosus cultus
tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus
inseruiat, ut, ad uenerandi gradus summa perductus,
quis sit fructus humilitatis ostendat. §. 1. Nec tantum
consecrare de laicis inhibemus, sed ne de penitentibus
quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator
aspiret. Satis illi sit postulanti ueniam concedi; qua conscientia
absoluat reum, qui se peccata sua populo scit
teste confessum? Quis enim quem paulo ante iacentem
uideat ueneretur antistitem? Perferens memorandi
criminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

227/228
Gehe zu Spalte: