Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. In scripturis canonicis mendacia non admittuntur.

Idem ad Ieronimum, epistola VIII. [XIX.]
Ego solis eis scriptorum, qui iam canonici appellantur,
didici hunc timorem honoremque referre, ut nullum
eorum scribendo errasse audeam credere, ac si aliquid in
eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, nichil aliud
quam uel mendosum esse codicem, uel non esse assecutum
interpretem, quod dictum est, uel me minime intellexisse,
non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate
doctrinaque polleant, non ideo uerum putem, quia
ita ipsi senserunt, sed quia mihi per alios auctores, uel
canonicas uel probabiles rationes, quod a uero non abhorreat,
persuadere potuerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

17/18
Gehe zu Spalte: