C. XIV. De eodem.
Quia simpliciter ad sedem apostolicam ueniens humiliterpeccatum confessus es, quod pontificii tui uidebatur offitium
inpedire, uidelicet quod ex matre non legitima procreatus
sis, quam uiuente propria uxore pater tuus cognouisse
cognoscitur, nos apostolicae mansuetudinis gratia admonente
a ceteris que sacerdotium inpediunt criminibus
tam tui professione quam fratrum testimonio, qui tecum
sunt, inmunem te agnoscentes, et uitam tuam religiosam
audientes, ab huius te peccati uinculo absolutum in suscepto
sacerdotali offitio confirmamus.