Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Vicia parentum etiam ad posteros transeunt.

Si gens Anglorum (sicut per istas prouincias diuulgatum
est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab
ipsis paganis inproperium nobis obicitur, spretis legalibus
conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomiticae
gentis fedam uitam uixerit, de tali commixtione meretricum
estimandum est degeneres populos et ignobiles, et
furentes libidine fore procreandos, et ad extremum uniuersam
plebem ad deteriora et ignobiliora uergentem, et nouissime
nec bello seculari fortem, nec in fide stabilem, et
nec honorabilem hominibus, nec Deo esse amabilem uenturam,
sicut aliis gentibus Ispaniae et Prouinciae et Burgundionum
populis contigit, que sic a Deo recedentes
fornicatae sunt, donec iudex talium criminum ultrices
penas per ignorantiam legis Dei, et per Sarracenos,
uenire et seuire permisit.
Unde idem Urbanus in fine superioris capituli
distinguendo subiunxit:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

221/222
Gehe zu Spalte: