Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Ex adulterio natus a sacerdotio non prohibetur.

Item Ieronimus.
Dominus noster Iesus Christus uoluit, non solum de
alienigenis, sed etiam de adulterinis conmixtionibus nasci,
nobis magnam fiduciam prestans, ut qualicumque modo
nascamus, tantum ut eius uestigia imitemur, ab ipsius
corpore non separemur, cuius per fidem membra effecti


sumus. Et sicut ille uerus est pontifex ex adulterinis
natus coniunctionibus, ita, qualicumque ordine natus sit
aliquis, tantum ut fidem perfectam habeat, et quod fide
tenet inpleat operibus, sitque litteratus, et uir unius uxoris,
nequaquam a sacerdotio repellitur. Iudas enim patriarcha
concubuit cum Thamar nuru sua, et ex illo coitu
nati sunt Phares et Zaran, inde postea Salmon, qui fuit
dux in deserto, inde Obeth indeque Booz, inde
postea Isai, qui fuit pater Dauid. Ex progenie autem illa
origo ducitur Christi, qui uerus sacerdos est; ideoque si
filii eius sumus, que ipse fecit imitari debemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

221/222
Gehe zu Spalte: