Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Non excluduntur a clero, qui a medicis, uel a barbaris, uel a dominis suis exsecantur.

Item ex Concilio Martini Papae.
Si quis pro egritudine naturalia a medicis secta habuerit,
similiter et qui a barbaris aut a dominis suis castrati
fuerint, et moribus digni inueniuntur, hos canon
admittit ad clerum promoueri. Si quis autem sanus
non per disciplinam religionis et abstinentiae sed per abscissionem
a Deo plasmati corporis, existimat, posse a se
carnales concupiscentias amputari, et ideo se castrauerit,
non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus offitium.
Quod si iam ante fuerit promotus ad clerum, prohibitus
a suo ministerio deponatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

217/218
Gehe zu Spalte: