Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non est ordinandus, qui partem digiti sui uolens abscidit.

Qui partem cuiuslibet digiti sibi ipsi uolens abscidit,
hunc ad clerum canones non admittunt. Cui uero
casu aliquo contigerit, dum aut operi rustico curam inpendit,
aut aliquid faciens se non sponte percutit, hos
canones precipiunt et clericos fieri, et, si in clero reperti
fuerint, non abici. In illis enim uoluntas est
iudicata, que sibi ausa fuerit ferrum inicere; in
istis uero casus ueniam meruit.
Gratian. Similiter intelligendum est de his, qui per
languorem a medicis secantur, aut a barbaris absciduntur,
aut a dominis castrantur.
Unde in Niceno Concilio [c. 1.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

215/216
Gehe zu Spalte: