Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16.

Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum
Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datis
pro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium
quicumque Christianus seu ad ingenuitatem,
seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus
fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat,
quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui
effusione redemit, blasphemum Christianae religionis
in uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus,
quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniam
constitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum
cum Christianis ubicumque uoluerit habitare. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

211/212
Gehe zu Spalte: