Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Leges principum naturali iuri preualere non debent.

[PALEA.
Imperatores, quando pro falsitate contra ueritatem
constituunt malas leges, probantur bene credentes et coronantur
perseuerantes; quando autem pro ueritate contra
falsitatem constituunt bonas leges terrentur seuientes et
corriguntur intelligentes. ]
§. 1. Quicumque legibus imperatorum, que pro
Dei ueritate feruntur, obtemperare non uult, acquirit grande
supplicium. Quicumque ergo legibus imperatorum, que
contra uoluntatem Dei feruntur, obtemperare non uult,
acquirit grande premium.
[ §. 2. Nam et temporibus prophetarum omnes reges, qui
in populo Dei non prohibuerunt, nec euerterunt, que contra
Dei precepta fuerant instituta, culpantur, et qui prohibuerunt
et euerterunt, super aliorum merita laudantur.
Et rex Nabuchodonosor, cum seruus esset idolorum, constituit
sacrilegam legem, ut simulacrum adoraretur; sed
eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque
fecerunt. Idem tamen rex, diuino correctus miraculo,
piam et laudabilem legem pro ueritate constituit, ut
quicumque diceret blasphemiam in Deum Sidrac, Misac et
Abdenago, cum domo sua penitus interiret. ]


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

15/16
Gehe zu Spalte: