Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Ex Concilio Tolletano. [c. 82.]

De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos
promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibus
concordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporum
deinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisi
prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. §. 1.
Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut per
litteras, aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis,
aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos
peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus
eius eum recipiat. §. 2. Si uero auus uel pater ab alia
patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit,
et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos
promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea
ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est,
ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu
suo permaneat. §. 3. Si uero eum catena seruitutis a castris
dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxta
sacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate
fungi non potest. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

207/208
Gehe zu Spalte: