Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. V. A quibus debet esse inmunis, qui in episcopum est ordinandus.

Item ex Tolletano Concilio IV. [cap. 19.]
Qui in aliquo crimine detenti sunt, qui infamiae nota
aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam penitenciam
se admisisse confessi sunt, qui in heresim sunt lapsi, qui
in heresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui
semetipsos absciderunt aut qui naturali defectu membrorum


aliquid minus habere noscuntur, qui secundae
uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia
frequentauerunt, qui uiduam uel a marito relictam duxerunt
aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut
fornicarias habuerunt, qui seruili condicioni obnoxii sunt
qui ignoti sunt, qui neophiti uel laici sunt, qui seculari miliciae
dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii
litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos peruenerunt,
qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambitu
honorem querunt, qui honorem muneribus obtinere moliuntur,
qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. §. 1.
Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec
populus propriae ciuitatis elegit, uel auctoritas metropolitani,
uel conprouincialium sacerdotum assensus non exquisiuit.
Quicumque ergo deinceps ad ordinem sacerdocii
postulatus, et in his, que predicta sunt, exquisitus, in nullo
horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili uita
atque doctrina exstiterit, tunc secundum sinodalia uel
decretalia constituta cum omnium clericorum uel ciuium
uoluntate ab uniuersis conprouincialibus episcopis, aut certe
a tribus, in sacerdotem die dominico consecrabitur, conuenientibus
ceteris, qui absentes sunt, suis litteris, et magis
auctoritate uel presencia eius, qui metropolitanus Episcopus
constitutus est. Episcopus autem conprouincialis ibi
consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus
autem non nisi in ciuitate metropoli, conprouincialibus
ibidem conuenientibus. §. 2. Si quis autem deinceps
contra predicta uetita canonum ad sacerdotii gradum indignus
aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti
honoris periculo subiacebit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

203/204