Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Non admittantur curiales ad clericale offitium.

Idem. [Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II.
cap. 11.]
Preterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales
uel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos
facere contendunt, pro quibus postea maior est tristicia,
cum de reuocandis eis aliquid ab inperatore precipitur,
quam gratia nascitur de ascito. Constat enim eos
in ipsis muneribus etiam uoluptates exhibere, quas
a diabolo inuentas esse non dubium est, et ludorum et munerum
apparatibus aut preesse, aut forsitan interesse.
Sit certe in exemplum sollicitudo et tristicia fratrum, quam
sepe pertulimus inperatore presente, cum pro his sepius
rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus
non solum inferiores clerici ex curialibus, uerum etiam
iam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur
instabat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

203/204
Gehe zu Spalte: