Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXVII. Presbiteris et diaconibus tamquam penitentibus manus inponi non debent.

Item Leo Papa. [Rustico Narbonensi, epist. XC. cap. 2.]
Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in
presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati,
hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium
accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica
tradicione descendit, secundum quod scriptum est:
"Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo?" Unde
huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei
priuata est expetenda secessio, ubi illis, si satisfactio
fuerit digna, sit etiam fructuosa.
Gratian. Probantur etiam auctoritate Tolletani Concilii
huiuscemodi penitentes ad clerum non admittendi, in quo [c. 2.]
sic statutum est:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

201/202
Gehe zu Spalte: