Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXI. Non debet fieri clericus, qui post remissionem peccatorum miliciae cingulum habuit.

Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae
secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet.
Gratian. Potest et aliter intelligi. Est quedam penitencia,
que solempnis appellatur, que semel tantum in ecclesia conceditur,
de qua Ambrosius ait: "Sicut unum est baptisma, ita unica
est penitencia." Item: "Non est secundus locus penitenciae."
Item: "Reperiantur quam plurimi, qui sepius agendam
penitenciam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere
penitenciam agerent, numquam iterandam postea putarent."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

199/200
Gehe zu Spalte: