Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LVIII. Qui ad penitenciam agendam in monasterio

recluditur, presbiter non ordinetur.
Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas
prouincias.
Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte
agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut,
etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur
penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus
ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui
utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua
consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur?
Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae


uel CCCXVIII. episcoporum, uel reliquorum canonum
constituta obiciat; quia quicquid contra illorum
diffinicionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum)
dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam
periculosum esse non dubito.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

199/200
Gehe zu Spalte: