C. XLIX. De eodem.
Item Nicolaus Papa.Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut
cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque
innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium
perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel
neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse,
abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus
suscipiendi.