Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXXII. De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis thurificant.

Item ex Concilio Ancirano. [c. 1. et seqq.]
Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum
inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto
ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit
honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis
et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus
offitiis fungi non liceat. §. 1. Diacones similiter, qui immolauerunt,
postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem


honorem habere oportet; cessare autem debent ab
omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant,
nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum
conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis,
uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere.
Penes ipsos ergo de his erit potestas. §. 2. Qui autem
fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel
ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia
trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque
astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter
adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid
polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in
omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes,
hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia
non prohiberi decernimus. §. 3. Si uero prohibiti sunt
ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam
ignorantiam, statim, recipiantur. §. 4. Hoc autem
similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare
conuenit. §. 5. Perquisitum est autem et illud, si possunt
etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt
ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam
qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita
probauerit, ad hoc offitium prouehi. §. 6. De his
autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter
ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid
huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii),
placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni,
tamen eis beneuolentiam commodari.
Gratian. Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes,
non uere penitentes reparari prohibet. §. 1. Illud autem
Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. §. 2. Basilius
autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit,
quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant.
§. 3. Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum
crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris
ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt
et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata,
in propriis ordinibus remanere possunt.
Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius
suffraganeis:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

191/192
Gehe zu Spalte: