Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XXIX. Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi reparari non possunt.

Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem
Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur,
ab offitio suo abiciatur. §. 1. Ecce manifeste
constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto
Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias
CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere
uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi
confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt.
Quia forte non desunt, quibus pro nimia
pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime
placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos
canones statuerunt, sentencias reprehendere uel
dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in
supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis
misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas,
quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo
remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et
ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant,
aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant.
Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare
criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata
seruare? §. 2. Quod si eos durissimam penitenciam
per plures annos uideremus agere, tunc nos et
saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum
deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec
compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec
beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas


noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum
rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam
et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos
ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus
agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores
redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore
et inimica suae animae securitate permanerent, credentes,
quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus,
quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia
illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere
uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis
dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt,
dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum
expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes
ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis
permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata
augere permittimus, non recordantes illud, quod in
ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante
contra omnes ira Dei deseuit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

189/190
Gehe zu Spalte: