C. XXII. De eodem.
Item ex Concilio Martini Papae. [c. 17.]Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid
de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit,
placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi.
Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in
suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum,
quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi
potestate dimissum est.
[PALEA.