Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIX. Post condignam penitenciam pristina recipiuntur offitia.

Item Augustinus.
Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et
inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite,
in presenti loco posse docere aliquem post
peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit.
Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in


Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor;
lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum
puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam
salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc
feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur."
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

185/186
Gehe zu Spalte: