C. XVII. Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur.
Idem. [super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.]Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta
supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur,
cur stanti promittit se esse locuturum? sed
sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que
stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat;
stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci
debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione
iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed
cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare
ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione
mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem
spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis
uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum
audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice
stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus,
dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et
dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes
humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora
opera surgamus.