Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali careat offitio.

Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino.
De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se
defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam
emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad
altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare
nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum
quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus
sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum
sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque
illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter
famulari, quam alta indebite appetendo in profundum
dampnabiliter dimergi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

179/180
Gehe zu Spalte: