C. I. Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi.
Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri,canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores
enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator
dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia
et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio,
que uerberibus exigit fidem.