Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. De confertis nec conuiuia facere, nec ante horam diei tertiam clericis comedere licet.

Item ex Concilio Martini Papae. [c. 61. et 66.]
Non liceat sacerdotes uel clericos, sed nec religiosos laicos
conuiuia facere de confertis. §. 1. Nec oportet
clericos uel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam
inire conuiuia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto
edere panem, et post cibos gratias auctori Deo
referre.
Gratian. Si ergo laicis comessationes dampnabiles sunt,


multo magis sacerdotibus inputantur ad gehennam. Venter enim
pinguis (ut ait Ieronimus) crassum sensum generat, cum
sacerdotalis sensus econtra uigil debeat esse et tenuis;
atque ideo edacitatis uitio obnoxii in sacerdotes ungi non debent.
Hi enim (ut ait Gregorius in Moralibus), qui adhuc uiciorum
bello subiacent, nequaquam per predicationis usum preesse magisterio
ceterorum debent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

159/160
Gehe zu Spalte: