Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Item ex eodem.
Quando presbiteri per calendas simul conueniunt post
peractum diuinum misterium ad necessariam collationem,
non quasi ad plenam refectionem, sed quasi ad
prandium ibi ad tabulas resideant, ne per talia inhonesta
conuiuia se inuicem grauent, quia indecens est et onerosum.
Sepe etiam tarde ad ecclesiam redeuntes maius
damnum de reprehensione consequuntur, quod de grauedine
mutua contrahunt, quam lucrum ibi faciant. Nam
de huiusmodi conuentu Paulus Corinthios reprehendit, qui
inconuenienter cenam dominicam manducare conueniebant.
Sic et qui ad cenam dominicam, id est ad collationem
uerbi, sub occasione conueniunt, et ex ueritate uentris
causa coniunguntur, reprehensibiles coram Deo et hominibus
habentur. Et ideo peractis omnibus, qui uoluerint
panem cum caritate in domo fratris sui simul cum fratribus
frangant, et singuli singulos bibere faciant, et maxime
ultra tertiam uicem poculum non contingant, et sic ad
ecclesias redeant. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

159/160
Gehe zu Spalte: