C. I. Non est uacandum comessationibus et ebrietatibus.
Comessationes et ebrietates ita concessae putantur etlicitae, ut in honorem beatissimorum martirum non solum
per dies solempnes, (quod unus quisque non lugendum
uideat, qui hec non carneis oculis inspicit?), sed etiam cotidie
celebrentur. Et post pauca: Non ergo aspere, quantum
estimo, non duriter, non modo imperiose ista
tolluntur: magis docendo quam iubendo, magis monendo
quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine.
Seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et
si quidem minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando
uindictam futuram, ne nos ipsi in nostra potestate,
sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur
spirituales uel spiritualibus proximi, quorum auctoritate
et lenissimis quidem, sed instantissimis admonicionibus
cetera multitudo frangatur.