Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. In recipiendis hospitibus nulla debet esse distinctio.

II. Pars. Quiescamus ab hac absurda curiositate, et
diabolica, et peremptoria. Si enim in clero electum se
esse dicat, si sacerdotem se nominet, scrutare: non enim
sine periculo in talibus indiscussa communicatio est; circa
maiora periculum uertitur: non enim das, sed accipis. Si
uero pro nutrimento postulat, ne in his examines. Quomodo
Abraham hospitalem se circa omnes ostendebat.
Si scrutator esset circa refugientes ad se, numquam
angelos hospitio recepisset. Fortassis enim non
putasset eos angelos, sed cum reliquis repelleret;
sed quoniam omnes recipiebat, suscepit et angelos. Non
enim ex uita eorum, quos accipis, mercedem tibi retributurus
est Deus, sed ex uoluntate et ex honorificentia
multa, ex misericordia, et bonitate.
III. Pars. Gratian. Sed licet ipsa conuiuia despicienda
non sint, nec tamen in ecclesiis celebram, nec clericos ad ea
conuocatos partes sibi ex eis tollere

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

151/152
Gehe zu Spalte: