[C. VIII.]
Item ex eodem. [c. 45.]Clericus professionem suam etiam habitu et incessu
probet, et ideo nec uestibus, nec calciamentis decorem
querat.
Gratian. Sicut ergo in cibis mores eorum, cum quibus
uiuimus, obseruare monemur, sic et de indumentis intelligendum
est. Ut enim alibi dicitur: "quisquis contemptis his, cum quibus
uiuit, lautiora sibi uel austeriora pre ceteris indumenta uel
alimenta querit, aut intemperans sui est, aut supersticiosus."
Incessu autem debet esse sacerdos ornatus, ut grauitate itineris
mentis maturitatem ostendat. Incompositio enim corporis (ut
Augustinus ait) qualitatem indicat mentis. Unde istoriographus
ille, cum mutabilitatem eius describeret, cuius conscientia
excita curis uastabat mentem, inter cetera etiam hoc
notabile indicauit: "Incessus eius modo citus modo tardus".