Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Pro moribus eorum, cum quibus uiuimus, alimentis uti debemus.

Quisquis rebus pretereuntibus restrictius utitur quam
sese habent mores eorum, cum quibus uiuit, aut intemperans,
aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur,
ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat,
aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus
enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est.
§. 1. Quid igitur locis, et temporibus, et personis
conueniat, diligenter adtendendum est, nec temere flagitia
reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo uitio
cupidinis uel uoracitatis preciosissimo cibo sapiens utatur,
insipiens autem fedissima gulae flamma in uilissimum ardescat,
et sanius quisque maluerit more Domini pisce
uesci, quam lenticula more Esau, nepotis Abraham, aut
hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores
sunt nobis pleraeque bestiae, quia uilioribus escis
aluntur. Nam in omnibus huiuscemodi rebus non ex


earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi
et modo appetendi uel probandum est, uel inprobandum
quod facimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

147/148
Gehe zu Spalte: