Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Antequam puer ablactetur, uel mater purificetur, ad eius concubitum uir non accedat.

Item. [Gregor. ibid. continenter.]
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet,
quousque qui gignitur ablactetur.
[PALEA.
Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo
surrexit, ut mulieres filios quos gignunt, nutrire contemnant,
eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant; quod uidelicet
ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum, quia
dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. ]
Si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad
nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit,
uiris suis non debent admisceri: quippe et sine partus
causa cum in menstruis consuetis detinentur, uiris suis
misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis
uir ad menstruam mulierem accedat. §. 1. Que tamen
mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi
ecclesiam intrare non ualet, quia ei naturae superfluitas in
culpam non debet reputari, et per hoc, quod inuita
patitur, iniustum est, ut ecclesiae priuetur ingressu.
Nouimus namque, quod mulier, que fluxum patiebatur,
sanguinis post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti
eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas sua
recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit
Domini uestimentum tangere, cur, que menstruam patitur
sanguinis, ei non liceat ecclesiam intrare? Si
enim ea bene presumsit, que uestimentum Domini in
languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti conceditur,
cur non concedatur cunctis mulieribus, que naturae
suae uitio infirmantur? §. 2. Sanctae autem communionis


misterium in eisdem diebus percipere non debet
prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non
presumit, laudanda est; sed si perceperit, non est
iudicanda. Bonarum quippe mentium est, etiam ibi culpas
suas agnoscere, ubi culpa non est; quia sepe sine culpa
agitur, quod uenit ex culpa. Unde etiam cum esurimus,
sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum
est, ut esuriamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

7/8
Gehe zu Spalte: