Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus.

Item ex VII. Sinodo. [cap. 2.]
Omnes psallentes repromittimus Deo: "In iustificationibus
tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos."
Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum
est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti sunt
dignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus
prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse,
ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita
moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a
metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et
non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium,
quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam
atque secundum mandata conuersari, et docere
populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii
nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum
scripturarum disciplina, quemadmodum magnus
perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter
facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur.
Ait enim prophetice Deus: "Tu scientiam repulisti,
et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

141/142
Gehe zu Spalte: